13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
14 et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levitæ Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.