2 ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait :
4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens :
5 A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël :
6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,
8 dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem :