6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,
8 dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem :
9 sed non tu ædificabis domum : verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat : et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.
12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas.