22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus :
24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia : constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti.
27 Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum : et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus.
28 Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus.