5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
6 qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9 Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.