1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere
2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :
3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.