4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?
7 Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate :
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,