14 Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15 Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16 Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.
17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.
20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.