25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26 Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
28 dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
30 Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.