6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.
8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
9 Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.
11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.