21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
22 Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.
23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.
24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.