19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :
25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.