15 Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
16 Post hæc revertar,et reædificabo tabernaculum David quod decidit :et diruta ejus reædificabo,et erigam illud :
17 ut requirant ceteri hominum Dominum,et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,dicit Dominus faciens hæc.
18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.