24 Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
29 Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
30 et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?