28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
29 Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
30 et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
31 At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.