37 Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :
39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.