5 Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
9 et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :