11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
13 dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.
15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.
16 Et minavit eos a tribunali.
17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat.