17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat.
18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.
19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
21 sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.