20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
21 sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
25 Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.