19 et dabo prodigia in cælo sursum,et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
20 sol convertetur in tenebras,et luna in sanguinem,antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
25 David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper :quoniam a dextris est mihi, ne commovear :