24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
25 David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper :quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,insuper et caro mea requiescet in spe :
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno,nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28 Notas mihi fecisti vias vitæ :et replebis me jucunditate cum facie tua.
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :