26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,insuper et caro mea requiescet in spe :
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno,nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28 Notas mihi fecisti vias vitæ :et replebis me jucunditate cum facie tua.
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.