7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?
8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,
11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
13 Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.