9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,
11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
13 Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :