33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
34 ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
36 Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
37 Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.