1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
3 Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.