32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
33 Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia :
35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.