17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.
19 Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :
20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.