4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :
6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
8 jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
9 Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.
10 Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.