1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.
2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum,
3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
4 Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum.
5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.