32 Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
35 Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cœpit manducare.
36 Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
37 Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
38 Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.