21 At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
22 Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
24 Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.
25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
26 dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis,et videntes videbitis, et non perspicietis.
27 Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos compresserunt :ne forte videant oculis,et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.