24 Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.
25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
26 dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis,et videntes videbitis, et non perspicietis.
27 Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos compresserunt :ne forte videant oculis,et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.
28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
29 Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
30 Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,