1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :
6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?