11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :
12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.