32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
33 Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
34 Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
35 dixitque ad illos : Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur :