46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
47 Salomon autem ædificavit illi domum.
48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
49 Cælum mihi sedes est :terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum ædificabitis mihi ? dicit Dominus :aut quis locus requietionis meæ est ?
50 Nonne manus mea fecit hæc omnia ?
51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.
52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :