17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.