14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
15 Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
17 Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
19 Et cum accepisset cibum, confortatus est.Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
20 Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.