22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.
24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.