38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum : et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.
42 Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.
43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.