1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :
2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.