4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :