6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.