9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.