10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.