14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.