2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.