22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.